- INTERPRES
- INTERPRESnomen officii in Aulis Principum olim hodieque Vide supra Dragomannus.Addo hîc saltem, non solum cum iis, quorum linguam ignorarent, sic Principes loquutos, sed ut, maiori auctorirati conciliandae, nonnumquam cum sui sermonis hominibus. Quod ut eras in Regibus, quorum tamen moderatiores id neutiquam voluisse usurpare, apparet ex co, quod passim tradunt Auctores, eos magnâ libertatis umbrâ praefuisse, ut Curt. l. 4. c. 7. ait. At merito Philotae exprobratum, apud eund. l. 6. c. 11. quod non erubesceret Macedo natus homines linguae suae per Interpretem audire. Et Pallanti magis liberto, apud Tac. Ann. l. 13. c. 23. quod nihil unquam se domi, nisi nutu aut manu, significâsse, vel siplura demonstanda essent, scripto usum, ne vocem consociaret.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.